Lev 19:18
|
Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
|
Lev 21:1
|
Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,
|
Lev 24:19
|
Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei:
|
Ier 37:11
|
egressus est Jeremias de Jerusalem ut iret in terram Benjamin, et divideret ibi possessionem in conspectu civium.
|
II Mach 4:5
|
non ut civium accusator, sed communem utilitatem apud semetipsum universæ multitudinis considerans.
|
II Mach 4:11
|
et amotis his quæ humanitatis causa Judæis a regibus fuerant constituta per Joannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione legitima, civium jura destituens, prava instituta sanciebat.
|
II Mach 4:50
|
Menelaus autem, propter eorum qui in potentia erant avaritiam, permanebat in potestate, crescens in malitia ad insidias civium.
|
II Mach 5:6
|
Jason vero non parcebat in cæde civibus suis, nec cogitabat prosperitatem adversum cognatos malum esse maximum, arbitrans hostium et non civium se trophæa capturum.
|
II Mach 5:8
|
Ad ultimum, in exitium sui conclusus ab Areta Arabum tyranno fugiens de civitate in civitatem, omnibus odiosus, ut refuga legum et execrabilis, ut patriæ et civium hostis, in Ægyptum extrusus est:
|
Lc 15:15
|
Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
|