Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

civitati

II Reg 17:13 Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, circumdavit omnis Israël civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur ne calculus quidem ex ea.
Eccli 36:15 Miserere civitati sanctificationis tuæ, Jerusalem, civitati requiei tuæ.
Eccli 36:15 Miserere civitati sanctificationis tuæ, Jerusalem, civitati requiei tuæ.
Ier 22:8 Et pertransibunt gentes multæ per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo: Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi?
Ezech 24:6 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Væ civitati sanguinum, ollæ cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea! Per partes et per partes suas ejice eam: non cecidit super eam sors.
Ezech 24:9 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Væ civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram!
Ezech 48:18 Quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii, decem millia in orientem, et decem millia in occidentem, erunt sicut primitiæ sanctuarii: et erunt fruges ejus in panes his qui serviunt civitati.
Ezech 48:19 Servientes autem civitati, operabuntur ex omnibus tribubus Israël.
Ion 4:5 Et egressus est Jonas de civitate, et sedit contra orientem civitatis: et fecit sibimet umbraculum ibi, et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati.
Ion 4:11 et ego non parcam Ninive, civitati magnæ, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et jumenta multa?
I Mach 6:63 Et discessit festinanter, et reversus est Antiochiam, et invenit Philippum dominantem civitati: et pugnavit adversus eum, et occupavit civitatem.
Mt 10:15 Amen dico vobis: Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati.
Lc 10:12 Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.
Act 10:9 Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.
Act 14:20 Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam,
Apoc 18:18 et clamaverunt videntes locum incendii ejus, dicentes: Quæ similis civitati huic magnæ?