Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

citius

Isa 58:8 Tunc erumpet quasi mane lumen tuum; et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te.
I Mach 2:40 Et dixit vir proximo suo: Si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et justificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra.
I Mach 6:62 Et intravit rex montem Sion, et vidit munitionem loci: et rupit citius juramentum quod juravit, et mandavit destruere murum in gyro.
II Mach 14:27 Itaque rex exasperatus, et pessimis hujus criminationibus irritatus, scripsit Nicanori, dicens graviter quidem se ferre de amicitiæ conventione, jubere tamen Machabæum citius vinctum mittere Antiochiam.
Io 13:27 Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius.
Io 20:4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.