Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

circumdederunt

Idc 16:2 Quod cum audissent Philisthiim, et percrebruisset apud eos, intrasse urbem Samson, circumdederunt eum, positis in porta civitatis custodibus: et ibi tota nocte cum silentio præstolantes, ut facto mane exeuntem occiderent.
Idc 20:5 et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum, in qua manebam, volentes me occidere, et uxorem meam incredibili furore libidinis vexantes, denique mortua est.
II Reg 20:15 Venerunt itaque et oppugnabant eum in Abela, et in Bethmaacha, et circumdederunt munitionibus civitatem, et obsessa est urbs: omnis autem turba, quæ erat cum Joab, moliebatur destruere muros.
II Reg 22:5 Quia circumdederunt me contritiones mortis: torrentes Belial terruerunt me.
II Reg 22:6 Funes inferni circumdederunt me: prævenerunt me laquei mortis.
III Reg 20:12 Factum est autem, cum audisset Benadad verbum istud, bibebat ipse et reges in umbraculis, et ait servis suis: Circumdate civitatem. Et circumdederunt eam.
IV Reg 6:14 Misit ergo illuc equos et currus, et robur exercitus: qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem.
IV Reg 25:1 Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus in Jerusalem, et circumdederunt eam: et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones.
II Par 18:31 Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt: Rex Israël est iste. Et circumdederunt eum dimicantes: at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo.
Iudith 4:4 et muris circumdederunt vicos suos, et congregaverunt frumenta in præparationem pugnæ.
Ps 16:9 a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt;
Ps 16:11 Projicientes me nunc circumdederunt me; oculos suos statuerunt declinare in terram.
Ps 17:6 Dolores inferni circumdederunt me, præoccupaverunt me laquei mortis.
Ps 21:17 Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos,
Ps 39:13 Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem. Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me.
Ps 87:18 circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul.
Ps 87:18 circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul.
Ps 108:3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis.
Ps 117:11 Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini quia ultus sum in eos.
Eccli 45:22 Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiron, et congregatio Core in iracundia.
Eccli 51:5 de manibus quærentium animam meam, et de portis tribulationum quæ circumdederunt me;
Osee 7:2 Et ne forte dicant in cordibus suis, omnem malitiam eorum me recordatum, nunc circumdederunt eos adinventiones suæ: coram facie mea factæ sunt.
I Mach 6:7 et quia diruerunt abominationem, quam ædificaverat super altare quod erat in Jerusalem: et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam.
I Mach 12:13 Nos autem circumdederunt multæ tribulationes, et multa prælia, et impugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro.
Mt 27:28 et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,
Io 19:2 Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus: et veste purpurea circumdederunt eum.