Ex 4:26
|
Et dimisit eum postquam dixerat: Sponsus sanguinum ob circumcisionem.
|
Io 7:22
|
propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.
|
Io 7:23
|
Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato?
|
Rom 2:26
|
Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur?
|
Rom 2:27
|
et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es?
|
Rom 3:30
|
quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem.
|
Gal 2:9
|
et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem:
|
Gal 5:11
|
Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico: quid adhuc persecutionem patior? ergo evacuatum est scandalum crucis.
|