Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

circumcisio

Rom 2:25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est.
Rom 2:28 Non enim qui in manifesto, Judæus est: neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio:
Rom 2:29 sed qui in abscondito, Judæus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.
Gal 5:6 Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur.
Gal 6:15 In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.
Eph 2:11 Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta:
Phil 3:3 Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes,
Col 3:11 ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus.