Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

circumcidit

Gen 17:23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.
Gen 17:24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.
Gen 21:4 et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus,
Ex 4:25 Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait: Sponsus sanguinum tu mihi es.
Ios 5:3 Fecit quod jusserat Dominus, et circumcidit filios Israël in colle præputiorum.
Iudith 14:6 Tunc Achior, videns virtutem quam fecit Deus Israël, relicto gentilitatis ritu, credidit Deo, et circumcidit carnem præputii sui, et appositus est ad populum Israël, et omnis successio generis ejus usque in hodiernum diem.
Act 7:8 Et dedit illi testamentum circumcisionis: et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo: et Isaac, Jacob: et Jacob, duodecim patriarchas.
Act 16:3 Hunc voluit Paulus secum proficisci: et assumens circumcidit eum propter Judæos, qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis.