Num 4:13
|
Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento,
|
Esth 4:3
|
In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad quæ crudele regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Judæos, jejunium, ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
|
Esth 14:2
|
Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit jejuniis: omniaque loca, in quibus antea lætari consueverat, crinium laceratione complevit.
|
Iob 16:16
|
Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.
|
Iob 42:6
|
Idcirco ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere.
|
Eccli 40:3
|
a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere:
|
Isa 61:3
|
ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris; et vocabuntur in ea fortes justitiæ, plantatio Domini ad glorificandum.
|
Ier 6:26
|
Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere: luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos.
|
Ier 25:34
|
Ululate, pastores, et clamate: et aspergite vos cinere, optimates gregis, quia completi sunt dies vestri, ut interficiamini, et dissipationes vestræ: et cadetis quasi vasa pretiosa.
|
Lam 2:10
|
JOD. Sederunt in terra, conticuerunt senes filiæ Sion; consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis: abjecerunt in terram capita sua virgines Jerusalem.
|
Lam 3:16
|
VAU. Et fregit ad numerum dentes meos; cibavit me cinere.
|
Ezech 27:30
|
Et ejulabunt super te voce magna: et clamabunt amare, et superjacient pulverem capitibus suis, et cinere conspergentur.
|
Dan 9:3
|
Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in jejuniis, sacco, et cinere.
|
Ion 3:6
|
Et pervenit verbum ad regem Ninive: et surrexit de solio suo, et abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere.
|
Mt 11:21
|
Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent.
|
Lc 10:13
|
Væ tibi Corozain! væ tibi Bethsaida! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent.
|