Lev 13:19
|
et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem.
|
Lev 13:21
|
Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus:
|
Lev 13:23
|
sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit.
|
Lev 13:28
|
Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturæ.
|
II Par 24:13
|
Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firmiter eam stare fecerunt.
|
II Esd 4:7
|
Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Arabes, et Ammanitæ, et Azotii, quod obducta esset cicatrix muri Jerusalem, et quod cœpissent interrupta concludi, irati sunt nimis.
|
Ier 8:22
|
Numquid resina non est in Galaad? aut medicus non est ibi? Quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei?
|