Idc 19:8
|
Mane autem facto, parabat Levites iter. Cui socer rursum: Oro te, inquit, ut paululum cibi capias, et assumptis viribus, donec increscat dies, postea proficiscaris. Comederunt ergo simul.
|
Ruth 2:18
|
Quos portans reversa est in civitatem, et ostendit socrui suæ: insuper protulit, et dedit ei de reliquias cibi sui, quo saturata fuerat.
|
III Reg 19:8
|
Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb.
|
II Par 31:18
|
universæque multitudini tam uxoribus, quam liberis eorum utriusque sexus, fideliter cibi de his quæ sanctificata fuerant, præbebantur.
|
Esth 1:7
|
Bibebant autem qui invitati erant, aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et præcipuum ponebatur.
|
Iob 6:7
|
Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc, præ angustia, cibi mei sunt.
|
Prov 13:23
|
Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio.
|