Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

christo

I Reg 24:7 Dixitque ad viros suos: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quia christus Domini est.
II Reg 19:21 Respondens vero Abisai filius Sarviæ, dixit: Numquid pro his verbis non occidetur Semei, quia maledixit christo Domini?
II Reg 22:51 magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum.
II Reg 23:1 Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai: Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob, egregius psaltes Israël:
Ps 17:51 magnificans salutes regis ejus, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus usque in sæculum.
Ps 131:17 Illuc producam cornu David; paravi lucernam christo meo.
Isa 45:1 Hæc dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas, et portæ non claudentur:
Hab 3:13 Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum christo tuo: percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum ejus usque ad collum.