Gen 11:8
|
Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem.
|
Ex 9:33
|
Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum: et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.
|
Num 11:25
|
Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum, auferens de spiritu qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt.
|
III Reg 22:33
|
Intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israël, et cessaverunt ab eo.
|
Iob 3:17
|
Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.
|
Ier 38:27
|
Venerunt ergo omnes principes ad Jeremiam, et interrogaverunt eum, et locutus est eis juxta omnia verba quæ præceperat ei rex: et cessaverunt ab eo: nihil enim fuerat auditum.
|
Osee 4:10
|
Et comedent, et non saturabuntur; fornicati sunt, et non cessaverunt: quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.
|
I Mach 7:24
|
et exiit in omnes fines Judææ in circuitu, et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem.
|
Act 21:32
|
Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum, et milites, cessaverunt percutere Paulum.
|