Ex 32:9
|
Rursumque ait Dominus ad Moysen: Cerno quod populus iste duræ cervicis sit:
|
Ex 33:3
|
et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es: ne forte disperdam te in via.
|
Ex 33:5
|
Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israël: Populus duræ cervicis es: semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.
|
Ex 34:9
|
ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.
|
Deut 9:6
|
Scito ergo quod non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem, cum durissimæ cervicis sis populus.
|
Deut 9:13
|
Rursumque ait Dominus ad me: Cerno quod populus iste duræ cervicis sit:
|