Iudith 16:18
|
Montes a fundamentis movebuntur cum aquis: petræ, sicut cera, liquescent ante faciem tuam.
|
Ps 21:15
|
Sicut aqua effusus sum; et dispersa sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
|
Ps 57:9
|
Sicut cera quæ fluit auferentur; supercecidit ignis, et non viderunt solem.
|
Ps 67:3
|
Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
|
Ps 96:5
|
Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini omnis terra.
|
Mich 1:4
|
Et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquæ quæ decurrunt in præceps.
|