Num 24:6
|
ut valles nemorosæ, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quæ fixit Dominus, quasi cedri prope aquas.
|
III Reg 6:36
|
Et ædificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri.
|
Ps 103:16
|
Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani quas plantavit;
|
Ps 148:9
|
montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri;
|
Cant 5:15
|
Crura illius columnæ marmoreæ quæ fundatæ sunt super bases aureas. Species ejus ut Libani, electus ut cedri.
|
Eccli 50:13
|
In accipiendo autem partes de manu sacerdotum, et ipse stans juxta aram: et circa illum corona fratrum: quasi plantatio cedri in monte Libano,
|
Isa 14:8
|
abietes quoque lætatæ sunt super te, et cedri Libani: ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos.
|
Ezech 17:3
|
et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri.
|
Ezech 17:22
|
Hæc dicit Dominus Deus: Et sumam ego de medulla cedri sublimis, et ponam: et vertice ramorum ejus tenerum distringam, et plantabo super montem excelsum et eminentem.
|