Lev 23:20
|
Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus.
|
Num 18:13
|
Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos: qui mundus est in domo tua, vescetur eis.
|
Num 18:18
|
Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter: tua erunt.
|
Deut 24:21
|
Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos: sed cedent in usus advenæ, pupilli, ac viduæ.
|
Idc 11:24
|
nonne ea quæ possidet Chamos deus tuus, tibi jure debentur? quæ autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedent possessionem:
|