Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ceciderunt

Num 14:5 Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël.
Num 16:22 Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet?
Deut 2:16 Postquam autem universi ceciderunt pugnatores,
Ios 7:5 percussi sunt a viris urbis Hai, et corruerunt ex eis triginta sex homines: persecutique sunt eos adversarii de porta usque ad Sabarim, et ceciderunt per prona fugientes: pertimuitque cor populi, et instar aquæ liquefactum est.
Ios 17:5 Et ceciderunt funiculi Manasse, decem, absque terra Galaad et Basan trans Jordanem.
Idc 5:22 Ungulæ equorum ceciderunt, fugientibus impetu, et per præceps ruentibus fortissimis hostium.
Idc 12:6 interrogabant eum: Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat, Sibboleth: eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia.
Idc 13:20 Cumque ascenderet flamma altaris in cælum, angelus Domini pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor ejus, proni ceciderunt in terram,
I Reg 4:10 Pugnaverunt ergo Philisthiim, et cæsus est Israël, et fugit unusquisque in tabernaculum suum: et facta est plaga magna nimis: et ceciderunt de Israël triginta millia peditum.
I Reg 31:1 Philisthiim autem pugnabant adversum Israël: et fugerunt viri Israël ante faciem Philisthiim, et ceciderunt interfecti in monte Gelboë.
II Reg 1:19 inclyti, Israël, super montes tuos interfecti sunt: quomodo ceciderunt fortes?
II Reg 1:25 Quomodo ceciderunt fortes in prælio? Jonathas in excelsis tuis occisus est?
II Reg 1:27 Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica?
II Reg 2:16 Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul: vocatumque est nomen loci illius: Ager robustorum, in Gabaon.
II Reg 11:17 Egressique viri de civitate, bellebant adversum Joab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hethæus.
II Reg 21:9 et dedit eos in manus Gabaonitarum: qui crucifixerunt eos in monte coram Domino: et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei.
II Reg 21:22 Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus.
III Reg 20:25 et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos, et currus secundum currus quos ante habuisti: et pugnabimus contra eos in campestribus, et videbis quod obtinebimus eos. Credidit consilio eorum, et fecit ita.
I Par 10:1 Philisthiim autem pugnabant contra Israël, fugeruntque viri Israël Palæsthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelboë.
I Par 20:7 Hic blasphemavit Israël: et percussit eum Jonathan filius Samaa fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum ejus.
I Par 21:14 Misit ergo Dominus pestilentiam in Israël: et ceciderunt de Israël septuaginta millia virorum.
I Par 21:16 Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem: et ceciderunt tam ipse, quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram.
II Par 20:18 Josaphat ergo, et Juda, et omnes habitatores Jerusalem ceciderunt proni in terram coram Domino, et adoraverunt eum.
Tob 12:16 Cumque hæc audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam.
Ps 15:6 Funes ceciderunt mihi in præclaris; etenim hæreditas mea præclara est mihi.
Ps 19:9 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt, nos autem surreximus, et erecti sumus.
Ps 26:2 Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
Ps 35:13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.
Ps 68:10 Quoniam zelus domus tuæ comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
Ps 77:28 Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.
Ps 77:64 Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduæ eorum non plorabantur.
Eccli 28:22 Multi ceciderunt in ore gladii: sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam.
Eccli 50:19 Tunc omnis populus simul properaverunt, et ceciderunt in faciem super terram, adorare Dominum Deum suum, et dare preces omnipotenti Deo excelso.
Isa 9:10 Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus; sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus.
Isa 26:18 Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum. Salutes non fecimus in terra; ideo non ceciderunt habitatores terræ.
Ier 50:15 Clamate adversus eam, ubique dedit manum, ceciderunt fundamenta ejus, destructi sunt muri ejus, quoniam ultio Domini est: ultionem accipite de ea: sicut fecit, facite ei.
Lam 2:21 SIN. Jacuerunt in terra foris puer et senex; virgines meæ et juvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui, percussisti, nec misertus es.
Ezech 27:34 Nunc contrita es a mari: in profundis aquarum opes tuæ, et omnis multitudo tua, quæ erat in medio tui, ceciderunt.
Ezech 32:22 Ibi Assur, et omnis multitudo ejus: in circuitu illius sepulchra ejus, omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio.
Dan 3:23 Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati.
Osee 7:7 Omnes calefacti sunt quasi clibanus, et devoraverunt judices suos: omnes reges eorum ceciderunt; non est qui clamat in eis ad me.
I Mach 1:19 et constituit bellum adversus Ptolemæum regem Ægypti, et veritus est Ptolemæus a facie ejus, et fugit, et ceciderunt vulnerati multi.
I Mach 2:9 Vasa gloriæ ejus captiva abducta sunt: trucidati sunt senes ejus in plateis, et juvenes ejus ceciderunt in gladio inimicorum.
I Mach 3:11 Et cognovit Judas, et exiit obviam illi: et percussit, et occidit illum: et ceciderunt vulnerati multi, et reliqui fugerunt.
I Mach 3:24 et persecutus est eum in descensu Bethoron usque in campum, et ceciderunt ex eis octingenti viri, reliqui autem fugerunt in terram Philisthiim.
I Mach 4:15 Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos Idumææ, et Azoti, et Jamniæ: et ceciderunt ex illis usque ad tria millia virorum.
I Mach 4:15 Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos Idumææ, et Azoti, et Jamniæ: et ceciderunt ex illis usque ad tria millia virorum.
I Mach 4:34 Et commiserunt prælium: et ceciderunt de exercitu Lysiæ quinque millia virorum.
I Mach 4:40 et ceciderunt in faciem super terram, et exclamaverunt tubis signorum, et clamaverunt in cælum.
I Mach 5:22 Ptolemaidis: et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum. Et accepit spolia eorum,