II Reg 14:5
|
Et ait ad eam rex: Quid causæ habes? Quæ respondit: Heu, mulier vidua ego sum: mortuus est enim vir meus.
|
II Reg 24:21
|
et egressus adoravit regem prono vultu in terram, et ait: Quid causæ est ut veniat dominus meus rex ad servum suum? Cui David ait: Ut emam a te aream, et ædificem altare Domino, et cesset interfectio quæ grassatur in populo.
|
Prov 22:10
|
Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causæ et contumeliæ.
|
Prov 22:27
|
si enim non habes unde restituas, quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo?
|
Eccles 7:11
|
Ne dicas: Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est hujuscemodi interrogatio.
|
Sap 17:12
|
Et dum ab intus minor est exspectatio, majorem computat inscientiam ejus causæ, de qua tormentum præstat.
|
Isa 10:2
|
ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei; ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent.
|
Mc 15:26
|
Et erat titulus causæ ejus inscriptus: Rex Judæorum.
|
Lc 23:4
|
Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine.
|