Eccli 3:34
|
et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam: meminit ejus in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.
|
Eccli 20:20
|
Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens: sic casus malorum festinanter veniet.
|
Eccli 23:9
|
Jurationi non assuescat os tuum: multi enim casus in illa.
|
Eccli 28:30
|
et attende ne forte labaris in lingua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem.
|
Eccli 31:6
|
Multi dati sunt in auri casus, et facta est in specie ipsius perditio illorum.
|
Eccli 34:20
|
deprecatio offensionis, et adjutorium casus: exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem.
|
II Mach 6:12
|
Obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus: sed reputent ea quæ acciderunt, non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri.
|