Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

castrametati

Ex 13:20 Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis.
Ex 15:27 Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ: et castrametati sunt juxta aquas.
Ex 17:1 Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.
Ex 19:2 Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis.
Num 2:5 Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar.
Num 2:12 Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon: quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
Num 2:25 Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan: quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
Num 21:10 Profectique filii Israël castrametati sunt in Oboth.
Num 21:13 Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quæ est in deserto, et prominet in finibus Amorrhæi. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhæos.
Num 22:1 Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est.
Num 33:5 castrametati sunt in Soccoth.
Num 33:7 Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quæ respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum.
Num 33:8 Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem: et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara.
Num 33:9 Profectique de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmæ septuaginta: ibique castrametati sunt.
Num 33:11 castrametati sunt in deserto Sin.
Num 33:13 Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus.
Num 33:15 Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai.
Num 33:17 Profectique de sepulchris concupiscentiæ, castrametati sunt in Haseroth.
Num 33:19 Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmomphares.
Num 33:21 De Lebna castrametati sunt in Ressa.
Num 33:23 Unde profecti, castrametati sunt in monte Sepher.
Num 33:25 Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth.
Num 33:27 De Thahath, castrametati sunt in Thare.
Num 33:29 Et de Methca, castrametati sunt in Hesmona.
Num 33:31 Et de Moseroth, castrametati sunt in Benejaacan.
Num 33:33 Unde profecti, castrametati sunt in Jetebatha.
Num 33:35 Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber.
Num 33:37 Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus terræ Edom.
Num 33:41 Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona.
Num 33:43 Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth.
Num 33:46 Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim.
Num 33:49 Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum.
Deut 10:7 Inde venerunt in Gadgad: de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium.
Ios 4:8 Fecerunt ergo filii Israël sicut præcepit eis Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, juxta numerum filiorum Israël, usque ad locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos.
Ios 4:19 Populus autem ascendit de Jordane decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Jericho.
Ios 10:5 Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorrhæorum: rex Jerusalem, rex Hebron, rex Jerimoth, rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercitibus suis, et castrametati sunt circa Gabaon, oppugnantes eam.
Idc 6:33 Igitur omnis Madian, et Amalec, et orientales populi, congregati sunt simul: et transeuntes Jordanem, castrametati sunt in valle Jezraël.
Idc 10:17 Itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria: contra quos congregati filii Israël, in Maspha castrametati sunt.
Idc 15:9 Igitur ascendentes Philisthiim in terram Juda, castrametati sunt in loco, qui postea vocatus est Lechi, id est, Maxilla, ubi eorum effusus est exercitus.
Idc 20:19 Statimque filii Israël surgentes mane, castrametati sunt juxta Gabaa:
I Reg 13:5 Et Philisthiim congregati sunt ad præliandum contra Israël, triginta millia curruum, et sex millia equitum, et reliquum vulgus, sicut arena quæ est in littore maris plurima. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven.
I Reg 17:1 Congregantes autem Philisthiim agmina sua in prælium, convenerunt in Socho Judæ: et castrametati sunt inter Socho et Azeca in finibus Dommim.
I Reg 28:4 Congregatique sunt Philisthiim, et venerunt, et castrametati sunt in Sunam: congregavit autem et Saul universum Israël, et venit in Gelboë.
I Par 11:15 Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim.
I Par 19:7 Conduxeruntque triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo ejus. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba. Filii quoque Ammon congregati de urbibus suis, venerunt ad bellum.