Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

castella

Gen 25:16 Isti sunt filii Ismaëlis: et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.
Num 31:10 tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.
II Par 27:4 Urbes quoque ædificavit in montibus Juda, et in saltibus castella, et turres.
Iudith 2:12 Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Ciliciæ, ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem.
II Mach 8:1 Judas vero Machabæus, et qui cum illo erant, introibant latenter in castella: et convocantes cognatos et amicos, et eos qui permanserunt in Judaismo assumentes, eduxerunt ad se sex millia virorum.
Mt 9:35 Et circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem.
Mt 14:15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam præteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.
Mc 6:6 et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.
Mc 8:27 Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi: et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines?
Lc 8:1 Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella prædicans, et evangelizans regnum Dei: et duodecim cum illo,
Lc 9:6 Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.
Lc 9:12 Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus.
Lc 13:22 Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem.