Ex 4:7
|
Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquæ.
|
Lev 13:31
|
Sin autem viderit locum maculæ æqualem vicinæ carni, et capillum nigrum: recludet eum septem diebus,
|
Lev 13:32
|
et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagæ carni reliquæ æqualis:
|
Lev 15:3
|
Et tunc judicabitur huic vitio subjacere, cum per singula momenta adhæserit carni ejus, atque concreverit fœdus humor.
|
Iudith 7:16
|
Melius est enim ut captivi benedicamus Dominum viventes, quam moriamur, et simus opprobrium omni carni, cum viderimus uxores nostras, et infantes nostros mori ante oculos nostros.
|
Ps 101:6
|
A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ.
|
Ps 135:25
|
Qui dat escam omni carni, quoniam in æternum misericordia ejus.
|
Prov 4:22
|
vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas.
|
Eccli 41:5
|
Noli metuere judicium mortis: memento quæ ante te fuerunt, et quæ superventura sunt tibi: hoc judicium a Domino omni carni.
|
Isa 66:24
|
Et egredientur, et videbunt cadavera, virorum qui prævaricati sunt in me; vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur; et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.
|
Ier 12:12
|
Super omnes vias deserti venerunt vastatores, quia gladius Domini devorabit: ab extremo terræ usque ad extremum ejus, non est pax universæ carni.
|
Rom 8:12
|
Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.
|
Gal 1:16
|
ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini,
|
Heb 2:14
|
Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum:
|