Cant 2:4
|
Introduxit me in cellam vinariam; ordinavit in me caritatem.
|
Cant 8:7
|
Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
|
Ier 2:2
|
Vade, et clama in auribus Jerusalem, dicens: Hæc dicit Dominus: Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et caritatem desponsationis tuæ, quando secuta es me in deserto, in terra quæ non seminatur.
|
II Mach 14:26
|
Alcimus autem, videns caritatem illorum ad invicem et conventiones, venit ad Demetrium, et dicebat Nicanorem rebus alienis assentire, Judamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse.
|
Lc 11:42
|
Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei: hæc autem oportuit facere, et illa non omittere.
|
Rom 5:8
|
Commendat autem caritatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus,
|
Rom 14:15
|
Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est.
|
Rom 15:30
|
Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum,
|
I Cor 13:1
|
Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.
|
I Cor 13:2
|
Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
|
I Cor 13:3
|
Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
|
I Cor 14:1
|
Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis.
|
II Cor 2:4
|
Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas: non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.
|
II Cor 2:8
|
Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem.
|
Gal 5:6
|
Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur.
|
Gal 5:13
|
Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.
|
Eph 2:4
|
Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,
|
Eph 3:19
|
scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
|
Phil 2:2
|
implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,
|
Col 3:14
|
Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis:
|
I Thess 3:6
|
Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos:
|
I Thess 3:12
|
Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat caritatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis:
|
II Thess 2:10
|
et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt: eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio,
|
I Tim 6:11
|
Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.
|
II Tim 2:22
|
Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.
|
Philem 1:5
|
audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos:
|
Philem 1:9
|
propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi:
|
I Petr 4:8
|
Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem peccatorum.
|
II Petr 1:7
|
in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.
|
I Io 3:1
|
Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum.
|
I Io 3:16
|
In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere.
|
Apoc 2:4
|
Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti.
|
Apoc 2:19
|
Novi opera tua, et fidem, et caritatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus.
|