Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

caritas

Prov 10:12 Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas.
Mt 24:12 Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum:
Rom 5:5 spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
I Cor 8:1 De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat.
I Cor 13:13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas.
I Cor 13:13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas.
II Cor 13:13 Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.
Gal 5:22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
Eph 6:23 Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.
Phil 1:9 Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu:
II Thess 1:3 Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem:
I Tim 1:5 Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
I Petr 4:8 Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem peccatorum.
I Io 2:5 Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est: et in hoc scimus quoniam in ipso sumus.
I Io 2:15 Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo:
I Io 3:17 Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo?
I Io 4:7 Carissimi, diligamus nos invicem: quia caritas ex Deo est. Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum.
I Io 4:8 Qui non diligit, non novit Deum: quoniam Deus caritas est.
I Io 4:9 In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum.
I Io 4:10 In hoc est caritas: non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
I Io 4:12 Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est.
I Io 4:16 Et nos cognovimus, et credidimus caritati, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est: et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.
I Io 4:17 In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo.
I Io 4:18 Timor non est in caritate: sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet: qui autem timet, non est perfectus in caritate.
I Io 5:3 Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt.
II Io 1:6 Et hæc est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis.
Iudae 1:2 Misericordia vobis, et pax, et caritas adimpleatur.