I Reg 14:42
|
Et ait Saul: Mittite sortem inter me, et inter Jonatham filium meum. Et captus est Jonathas.
|
Tob 1:2
|
cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit,
|
Iudith 10:17
|
Cumque intrasset ante faciem ejus, statim captus est in suis oculis Holofernes.
|
Iudith 13:28
|
Et ut probes quia ita est, ecce caput Holofernis, qui in contemptu superbiæ suæ Deum Israël contempsit, et tibi interitum minabatur, dicens: Cum captus fuerit populus Israël, gladio perforari præcipiam latera tua.
|
Prov 6:2
|
illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.
|
Ier 13:17
|
Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ: plorans plorabit, et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini.
|
Lam 4:20
|
RES. Spiritus oris nostri, Christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus.
|
Ezech 19:8
|
Et convenerunt adversus eum gentes undique de provinciis, et expanderunt super eum rete suum: in vulneribus earum captus est,
|
Ezech 33:6
|
Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram.
|