Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

captivus

Isa 5:13 Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit.
Ier 48:27 Fuit enim in derisum tibi Israël, quasi inter fures reperisses eum: propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es, captivus duceris.
Amos 7:11 Hæc enim dicit Amos: In gladio morietur Jeroboam, et Israël captivus migrabit de terra sua.
Amos 7:17 Propter hoc hæc dicit Dominus: Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiæ tuæ in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur: et tu in terra polluta morieris, et Israël captivus migrabit de terra sua.
Nah 2:7 Et miles captivus abductus est, et ancillæ ejus minabantur gementes ut columbæ, murmurantes in cordibus suis.