Isa 49:21
|
Et dices in corde tuo: Quis genuit mihi istos? Ego sterilis et non pariens, transmigrata, et captiva; et istos quis enutrivit? Ego destituta et sola; et isti ubi erant?
|
Isa 52:2
|
Excutere de pulvere, consurge; sede, Jerusalem! Solve vincula colli tui, captiva filia Sion;
|
Dan 11:8
|
Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti et auri, captiva ducet in Ægyptum: ipse prævalebit adversus regem aquilonis.
|
Amos 5:5
|
Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis.
|
I Mach 2:9
|
Vasa gloriæ ejus captiva abducta sunt: trucidati sunt senes ejus in plateis, et juvenes ejus ceciderunt in gladio inimicorum.
|
I Mach 10:33
|
Et omnem animam Judæorum, quæ captiva est a terra Juda in omni regno meo, relinquo liberam gratis, ut omnes a tributis solvantur, etiam pecorum suorum.
|