Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

capris

Gen 30:32 Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.
Gen 30:33 Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te: et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.
Lev 1:10 Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret:
Lev 4:23 et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum.
Lev 22:19 ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris:
Idc 13:15 Dixitque Manue ad angelum Domini: Obsecro te ut acquiescas precibus meis, et faciamus tibi hædum de capris.
Idc 13:19 Tulit itaque Manue hædum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia: ipse autem et uxor ejus intuebantur.
Idc 15:1 Post aliquantulum autem temporis, cum dies triticeæ messis instarent, venit Samson, invisere volens uxorem suam, et attulit ei hædum de capris. Cumque cubiculum ejus solito vellet intrare, prohibuit eum pater illius, dicens:
I Reg 16:20 Tulit itaque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et hædum de capris unum, et misit per manum David filii sui Sauli.