Gen 28:11
|
Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.
|
Gen 28:18
|
Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.
|
Lev 16:4
|
Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit: accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti: hæc enim vestimenta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur.
|
Lev 16:21
|
et posita utraque manu super caput ejus, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israël, et universa delicta atque peccata eorum: quæ imprecans capiti ejus, emittet illum per hominem paratum, in desertum.
|
Num 27:23
|
Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus.
|
Idc 9:53
|
et ecce una mulier fragmen molæ desuper jaciens, illisit capiti Abimelech, et confregit cerebrum ejus.
|
II Reg 13:19
|
Quæ aspergens cinerem capiti suo, scissa talari tunica, impositisque manibus super caput suum, ibat ingrediens, et clamans.
|
Esth 4:1
|
Quæ cum audisset Mardochæus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediæ civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui,
|
Prov 1:9
|
ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.
|
Prov 4:9
|
Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.
|
Eccli 27:15
|
Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet, et irreverentia ipsius obturatio aurium.
|
Ier 9:1
|
Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei?
|
Bar 5:2
|
Circumdabit te Deus diploide justitiæ, et imponet mitram capiti honoris æterni.
|
Ezech 1:26
|
Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni: et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper.
|
Hab 3:14
|
Maledixisti sceptris ejus, capiti bellatorum ejus, venientibus ut turbo ad dispergendum me: exsultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito.
|
I Mach 3:47
|
Et jejunaverunt illa die, et induerunt se ciliciis, et cinerem imposuerunt capiti suo, et disciderunt vestimenta sua:
|
I Mach 11:13
|
Et intravit Ptolemæus Antiochiam, et imposuit duo diademata capiti suo, Ægypti et Asiæ.
|
Io 19:2
|
Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus: et veste purpurea circumdederunt eum.
|