Lev 13:30
|
Et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbæ est.
|
Lev 13:32
|
et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagæ carni reliquæ æqualis:
|
Lev 13:36
|
non quæret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est.
|
I Reg 14:45
|
Dixitque populus ad Saul: Ergone Jonathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israël? hoc nefas est: vivit Dominus, si ceciderit capillus de capite ejus in terram, quia cum Deo operatus est hodie. Liberavit ergo populus Jonatham, ut non moreretur.
|
III Reg 1:52
|
Dixitque Salomon: Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus ejus in terram: sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur.
|
Dan 3:94
|
Et congregati satrapæ, et magistratus, et judices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos.
|
Lc 21:18
|
et capillus de capite vestro non peribit.
|
Act 27:34
|
Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra: quia nullius vestrum capillus de capite peribit.
|