Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

caperent

I Reg 23:26 Et ibat Saul ad latus montis ex parte una: David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera: porro David desperabat se posse evadere a facie Saul: itaque Saul et viri ejus in modum coronæ cingebant David, et viros ejus, ut caperent eos.
Ier 18:22 audiatur clamor de domibus eorum: adduces enim super eos latronem repente, quia foderunt foveam ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis.
Ezech 13:18 et dic: Hæc dicit Dominus Deus: Væ quæ consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatis ad capiendas animas: et cum caperent animas populi mei, vivificabant animas eorum!
Mt 22:15 Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
Mc 12:13 Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo.