Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

canere

I Par 16:6 Banaiam vero, et Jaziel sacerdotes, canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini.
II Par 13:14 Respiciensque Judas, vidit instare bellum ex adverso et post tergum, et clamavit ad Dominum; ac sacerdotes tubis canere cœperunt.
II Par 20:22 Cumque cœpissent laudes canere, vertit Dominus insidias eorum in semetipsos, filiorum scilicet Ammon, et Moab, et montis Seir, qui egressi fuerant ut pugnarent contra Judam: et percussi sunt.
II Par 29:27 Et jussit Ezechias ut offerrent holocausta super altare: cumque offerrentur holocausta, cœperunt laudes canere Domino, et clangere tubis, atque in diversis organis, quæ David rex Israël præparaverat, concrepare.
II Par 34:12 Qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem præpositi operantium Jahath et Abdias de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui urgebant opus: omnes Levitæ scientes organis canere.
Mt 6:2 Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
Apoc 10:7 sed in diebus vocis septimi angeli, cum cœperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas.