Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

candor

Gen 30:37 Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas: detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit: illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt: atque in hunc modum color effectus est varius.
Lev 13:4 Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus:
Lev 13:28 Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturæ.
Lev 13:38 Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit,
Sap 7:26 candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius.