Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

camino

Ex 9:8 Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in cælum coram Pharaone.
Ex 9:10 Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum: factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis:
Prov 17:3 Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
Eccli 2:5 quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis.
Isa 48:10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; elegi te in camino paupertatis.
Dan 3:17 Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare.
Dan 3:23 Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati.
Apoc 1:15 et pedes ejus similes auricalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum: