Deut 14:7
|
De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum: hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.
|
I Reg 15:3
|
Nunc ergo vade, et percute Amalec, et demolire universa ejus: non parcas ei, et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid, sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem, bovem et ovem, camelum et asinum.
|
Mt 19:24
|
Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum.
|
Mt 23:24
|
Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
|
Mc 10:25
|
Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
|
Lc 18:25
|
facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.
|