Gen 15:17
|
Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
|
Deut 4:11
|
Et accessistis ad radices montis, qui ardebat usque ad cælum: erantque in eo tenebræ, et nubes, et caligo.
|
II Reg 22:10
|
Inclinavit cælos, et descendit: et caligo sub pedibus ejus.
|
Iob 3:5
|
Obscurent eum tenebræ et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.
|
Iob 23:17
|
Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.
|
Ps 17:10
|
Inclinavit cælos, et descendit; et caligo sub pedibus ejus.
|
Ps 96:2
|
Nubes et caligo in circuitu ejus; justitia et judicium correctio sedis ejus.
|
Isa 8:22
|
et ad terram intuebitur; et ecce tribulatio et tenebræ, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.
|
Isa 60:2
|
Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur.
|
Amos 5:20
|
Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux; et caligo, et non splendor in ea?
|
Act 13:11
|
Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo, et tenebræ, et circuiens quærebat qui ei manum daret.
|
II Petr 2:17
|
Hi sunt fontes sine aqua, et nebulæ turbinibus exagitatæ, quibus caligo tenebrarum reservatur.
|