Ex 3:5
|
At ille: Ne appropies, inquit, huc: solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est.
|
Deut 25:9
|
accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede ejus, spuetque in faciem illius, et dicet: Sic fiet homini, qui non ædificat domum fratris sui.
|
Deut 33:25
|
ferrum et æs calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua.
|
Ios 5:16
|
Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecitque Josue ut sibi fuerat imperatum.
|
Ruth 4:7
|
Hic autem erat mos antiquitus in Israël inter propinquos, ut siquando alter alteri suo juri cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum, et dabat proximo suo: hoc erat testmonium cessionis in Israël.
|
Ruth 4:8
|
Dixit ergo propinquo suo Booz: Tolle calceamentum tuum. Quod statim solvit de pede suo.
|
Ps 59:10
|
Moab olla spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum: mihi alienigenæ subditi sunt.
|
Ps 107:10
|
Moab lebes spei meæ; in Idumæam extendam calceamentum meum; mihi alienigenæ amici facti sunt.
|
Isa 3:18
|
In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,
|
Act 7:33
|
Dixit autem illi Dominus: Solve calceamentum pedum tuorum: locus enim in quo stas, terra sancta est.
|