Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

cadens

Num 24:16 dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi, et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos:
Ruth 2:10 Quæ cadens in faciem suam et adorans super terram, dixit ad eum: Unde mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem?
I Reg 20:41 Cumque abiisset puer, surrexit David de loco qui vergebat ad austrum, et cadens pronus in terram, adoravit tertio: et osculantes se alterutrum, fleverunt pariter, David autem amplius.
II Reg 3:29 et veniat super caput Joab, et super omnem domum patris ejus: nec deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus, et tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane.
Iob 14:18 Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo:
Prov 25:26 Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.
Eccli 20:20 Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens: sic casus malorum festinanter veniet.
Isa 30:13 propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso, quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus.
Mt 4:9 et dixit ei: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
Io 12:24 Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,
Act 9:4 Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris?
I Cor 14:25 occulta cordis ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.