Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

cœpi

Gen 18:27 Respondensque Abraham, ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.
Gen 18:31 Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum: quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti.
Deut 2:31 Dixitque Dominus ad me: Ecce cœpi tibi tradere Sehon, et terram ejus: incipe possidere eam.
Deut 9:24 sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos cœpi.
I Reg 22:15 Num hodie cœpi pro eo consulere Deum? absit hoc a me: ne suspicetur rex adversus servum suum rem hujuscemodi, in universa domo patris mei: non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande.
I Reg 30:13 Dixit itaque ei David: Cujus es tu? vel unde? et quo pergis? Qui ait: Puer Ægyptius ego sum, servus viri Amalecitæ: dereliquit autem me dominus meus, quia ægrotare cœpi nudiustertius.
Iob 27:6 Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
Ps 76:11 Et dixi: Nunc cœpi; hæc mutatio dexteræ Excelsi.
Mich 6:13 Et ego ergo cœpi percutere te perditione super peccatis tuis.