Iudith 6:19
|
Tunc Ozias, finito consilio, suscepit eum in domum suam, et fecit ei cœnam magnam.
|
Iudith 12:10
|
Et factum est: in quarto die Holofernes fecit cœnam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum: Vade, et suade Hebræam illam ut sponte consentiat habitare mecum.
|
Mc 6:21
|
Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ:
|
Lc 14:12
|
Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites: ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio;
|
Lc 14:16
|
At ipse dixit ei: Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos.
|
Lc 14:24
|
Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cœnam meam.
|
Io 12:2
|
Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
|
I Cor 11:20
|
Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare.
|
I Cor 11:21
|
Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.
|
Apoc 19:9
|
Et dixit mihi: Scribe: Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt; et dixit mihi: Hæc verba Dei vera sunt.
|
Apoc 19:17
|
Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quæ volabant per medium cæli: Venite, et congregamini ad cœnam magnam Dei:
|