II Reg 22:10
|
Inclinavit cælos, et descendit: et caligo sub pedibus ejus.
|
I Par 16:26
|
Omnes enim dii populorum, idola: Dominus autem cælos fecit.
|
Iob 9:8
|
Qui extendit cælos solus, et graditur super fluctus maris.
|
Iob 26:13
|
Spiritus ejus ornavit cælos, et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus.
|
Iob 37:3
|
Subter omnes cælos ipse considerat, et lumen illius super terminos terræ.
|
Iob 37:18
|
Tu forsitan cum eo fabricatus es cælos, qui solidissimi quasi ære fusi sunt.
|
Ps 8:2
|
Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super cælos.
|
Ps 8:4
|
Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti.
|
Ps 17:10
|
Inclinavit cælos, et descendit; et caligo sub pedibus ejus.
|
Ps 56:6
|
Exaltare super cælos, Deus, et in omnem terram gloria tua.
|
Ps 56:11
|
quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
|
Ps 56:12
|
Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua.
|
Ps 95:5
|
quoniam omnes dii gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit.
|
Ps 106:26
|
Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat.
|
Ps 107:5
|
quia magna est super cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
|
Ps 107:6
|
Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua;
|
Ps 112:4
|
Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria ejus.
|
Ps 135:5
|
Qui fecit cælos in intellectu, quoniam in æternum misericordia ejus.
|
Ps 143:5
|
Domine, inclina cælos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt.
|
Ps 148:4
|
Laudate eum, cæli cælorum; et aquæ omnes quæ super cælos sunt,
|
Prov 3:19
|
Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit cælos prudentia.
|
Prov 8:27
|
Quando præparabat cælos, aderam; quando certa lege et gyro vallabat abyssos;
|
Isa 40:12
|
Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit? Quis appendit tribus digitis molem terræ, et liberavit in pondere montes, et colles in statera?
|
Isa 40:22
|
Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum;
|
Isa 42:5
|
Hæc dicit Dominus Deus, creans cælos, et extendens eos; formans terram, et quæ germinant ex ea, dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam.
|
Isa 44:24
|
Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens cælos solus, stabiliens terram, et nullus mecum;
|
Isa 45:12
|
Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego: manus meæ tetenderunt cælos, et omni militiæ eorum mandavi.
|
Isa 45:18
|
Quia hæc dicit Dominus creans cælos, ipse Deus formans terram et faciens eam, ipse plastes ejus; non in vanum creavit eam, ut habitaretur formavit eam: Ego Dominus, et non est alius.
|
Isa 48:13
|
Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cælos; ego vocabo eos, et stabunt simul.
|
Isa 50:3
|
Induam cælos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum.
|
Isa 51:13
|
Et oblitus es Domini, factoris tui, qui tetendit cælos et fundavit terram; et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis?
|
Isa 51:16
|
Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meæ protexi te, ut plantes cælos, et fundes terram, et dicas ad Sion: Populus meus es tu.
|
Isa 64:1
|
Utinam dirumperes cælos, et descenderes; a facie tua montes defluerent.
|
Isa 65:17
|
Ecce enim ego creo cælos novos, et terram novam; et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor.
|
Ier 4:23
|
Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili: et cælos, et non erat lux in eis.
|
Ier 10:11
|
Sic ergo dicetis eis: Dii qui cælos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt!
|
Ier 10:12
|
Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos:
|
Ier 51:9
|
Curavimus Babylonem, et non est sanata: derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam, quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus, et elevatum est usque ad nubes.
|
Ier 51:15
|
Qui fecit terram in fortitudine sua, præparavit orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos.
|
Lam 3:41
|
NUN. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cælos.
|
Dan 3:60
|
Benedicite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
|
Osee 2:21
|
Et erit in die illa: exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cælos, et illi exaudient terram.
|
Hab 3:3
|
Deus ab austro veniet, et Sanctus de monte Pharan: operuit cælos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra.
|
Mc 1:10
|
Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.
|
Act 7:55
|
Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.
|
Eph 4:10
|
Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.
|
Heb 4:14
|
Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit cælos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem.
|
II Petr 3:13
|
Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.
|