Ps 67:15
|
Dum discernit cælestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon.
|
Mt 5:48
|
Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.
|
Mt 6:14
|
Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra.
|
Mt 6:26
|
Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
|
Mt 15:13
|
At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.
|
Mt 18:35
|
Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.
|
Lc 2:13
|
Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium:
|
I Cor 15:47
|
Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de cælo, cælestis.
|
I Cor 15:48
|
Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis cælestis, tales et cælestes.
|
I Cor 15:49
|
Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.
|
Heb 3:1
|
Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum:
|