Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

cædentes

Ios 9:27 Decrevitque in illo die eos esse in ministerio cuncti populi, et altaris Domini, cædentes ligna, et aquas comportantes, usque in præsens tempus, in loco quem Dominus elegisset.
III Reg 18:23 Dentur nobis duo boves, et illi eligant sibi bovem unum, et in frustra cædentes ponant super ligna, ignem autem non supponant: et ego faciam bovem alterum, et imponam super ligna, ignem autem non supponam.
Ier 46:22 Vox ejus quasi æris sonabit: quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei quasi cædentes ligna.
Mc 12:5 Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam cædentes, alios vero occidentes.
Lc 20:11 Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.
Lc 22:63 Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes.