Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

cœperant

Gen 16:3 tulit Agar ægyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare cœperant in terra Chanaan: et dedit eam viro suo uxorem.
II Par 29:17 Cœperunt autem prima die mensis primi mundare, et in die octavo ejusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini, expiaveruntque templum diebus octo, et in die sextadecima mensis ejusdem, quod cœperant, impleverunt.
Esth 9:23 Susceperuntque Judæi in solemnem ritum cuncta quæ eo tempore facere cœperant, et quæ Mardochæus litteris facienda mandaverat.
Iob 5:12 qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant;