Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

cœnam

Iudith 6:19 Tunc Ozias, finito consilio, suscepit eum in domum suam, et fecit ei cœnam magnam.
Iudith 12:10 Et factum est: in quarto die Holofernes fecit cœnam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum: Vade, et suade Hebræam illam ut sponte consentiat habitare mecum.
Mc 6:21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ:
Lc 14:12 Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites: ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio;
Lc 14:16 At ipse dixit ei: Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos.
Lc 14:24 Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cœnam meam.
Io 12:2 Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
I Cor 11:20 Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare.
I Cor 11:21 Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.
Apoc 19:9 Et dixit mihi: Scribe: Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt; et dixit mihi: Hæc verba Dei vera sunt.
Apoc 19:17 Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quæ volabant per medium cæli: Venite, et congregamini ad cœnam magnam Dei: