Ex 19:13
|
Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis: sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet: cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem.
|
Lev 25:9
|
et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.
|
Idc 3:27
|
et statim insonuit buccina in monte Ephraim: descenderuntque cum eo filii Israël, ipso in fronte gradiente.
|
Idc 6:34
|
Spiritus autem Domini induit Gedeon, qui clangens buccina convocavit domum Abiezer, ut sequeretur se.
|
I Reg 13:3
|
Et percussit Jonathas stationem Philisthinorum, quæ erat in Gabaa. Quod cum audissent Philisthiim, Saul cecinit buccina in omni terra, dicens: Audiant Hebræi.
|
II Reg 2:28
|
Insonuit ergo Joab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israël, neque iniere certamen.
|
II Reg 18:16
|
Cecinit autem Joab buccina, et retinuit populum, ne persequeretur fugientem Israël, volens parcere multitudini.
|
II Reg 20:1
|
Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir Jemineus: et cecinit buccina, et ait: Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai: revertere in tabernacula tua Israël.
|
III Reg 1:34
|
Et ungat eum ibi Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, in regem super Israël: et canetis buccina, atque dicetis: Vivat rex Salomon.
|
III Reg 1:39
|
Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem: et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus: Vivat rex Salomon.
|
II Esd 4:18
|
ædificentium enim unusquisque gladio erat accinctus renes. Et ædificabant, et clangebant buccina juxta me.
|
Ier 6:1
|
Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem: et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna.
|
Ier 51:27
|
Levate signum in terra, clangite buccina in gentibus, sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez: numerate contra eam Taphsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum.
|
Ezech 33:3
|
et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo:
|
Ezech 33:6
|
Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram.
|
Osee 5:8
|
Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama; ululate in Bethaven, post tergum tuum, Benjamin.
|