Gen 18:5
|
Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum: postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es.
|
Ruth 2:14
|
Dixitque ad eam Booz: Quando hora vescendi fuerit, veni huc, et comede panem, et intinge buccellam tuam in aceto. Sedit itaque ad messorum latus, et congessit polentam sibi, comeditque et saturata est, et tulit reliquias.
|
I Reg 2:36
|
Futurum est autem, ut quicumque remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis.
|
I Reg 28:22
|
Nunc igitur audi et tu vocem ancillæ tuæ, et ponam coram te buccellam panis, ut comedens convalescas, et possis iter agere.
|
III Reg 17:11
|
Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus, dicens: Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua.
|
Iob 31:17
|
si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea
|
Io 13:27
|
Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius.
|
Io 13:30
|
Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.
|