Iob 10:20
|
Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum;
|
Iob 14:1
|
Homo, natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
|
Ps 2:13
|
Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.
|
Ps 104:12
|
cum essent numero brevi, paucissimi et incolæ ejus.
|
Sap 4:13
|
Consummatus in brevi, explevit tempora multa;
|
Sap 16:3
|
ut illi quidem, concupiscentes escam propter ea quæ illis ostensa et missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam.
|
Sap 16:6
|
Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ.
|
Isa 29:17
|
Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in carmel, et carmel in saltum reputabitur?
|
Dan 7:1
|
Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit: visio autem capitis ejus in cubili suo: et somnium scribens, brevi sermone comprehendit: summatimque perstringens, ait:
|
Eph 3:3
|
quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi,
|