Ex 21:28
|
Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.
|
Lev 7:23
|
Loquere filiis Israël: Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis.
|
Lev 9:19
|
Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris,
|
Lev 27:32
|
Omnium decimarum bovis et ovis et capræ, quæ sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino.
|
Num 18:17
|
Primogenitum autem bovis, et ovis, et capræ, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino.
|
Deut 15:19
|
De primogenitis, quæ nascuntur in armentis, et in ovibus tuis, quidquid est sexus masculini, sanctificabis Domino Deo tuo. Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium.
|
Deut 25:4
|
Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas.
|
Prov 14:4
|
Ubi non sunt boves præsepe vacuum est; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
|
Isa 7:25
|
Et omnes montes qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium: et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris.
|
Isa 32:20
|
Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.
|
Ezech 1:10
|
Similitudo autem vultus eorum, facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilæ desuper ipsorum quatuor.
|