Ps 15:2
|
Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.
|
Sap 14:25
|
et omnia commista sunt: sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et perjurium, tumultus bonorum,
|
Sap 18:9
|
Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiæ legem in concordia disposuerunt; similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes.
|
Eccli 11:15
|
sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum: dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum.
|
Eccli 11:27
|
In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum:
|
Eccli 11:27
|
In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum:
|
Isa 63:7
|
Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israël, quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum.
|
Lam 3:17
|
VAU. Et repulsa est a pace anima mea; oblitus sum bonorum.
|
Ezech 36:31
|
Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum: et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra.
|
II Mach 5:20
|
Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum: postea autem fiet socius bonorum, et qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur.
|
II Mach 7:20
|
Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat:
|
II Mach 11:19
|
Si igitur in negotiis fidem conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esset, tentabo.
|
Lc 19:8
|
Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
|
Tit 2:7
|
In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,
|
Tit 2:14
|
qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
|
Heb 9:11
|
Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis:
|
Heb 10:1
|
Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere:
|
Heb 10:24
|
et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum:
|
Heb 10:34
|
Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.
|
I Petr 2:14
|
sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum:
|